Слике страница
PDF
ePub

1

I

Папа Каликст III. Републици.

Без датума (1456.). Рим.

Calistus etc. Dilecti filii salutem etc. Quamquam ante nuncii nostri adventum per aliquot dies de felicissima victoria cristianorum et profligatione perfidi Turchi audissemus: placuit tamen nobis supra modum quod devotiones vestre tam diligenter per proprium tabellarium illa eadem nova nobis nunciare curastis quorum nunquam superflua nobis esse potest nunciacio, et quorum recordacione pristina mesticia deposita incredibili gaudio cor nostrum exultavit. Vos autem quos ut proximos eris (sic) ad excipiendum furorem immanissimi hostis Turchi pre ceteris equum est agere gaudium de illius oppressione hortamur ut immortali Deo cujus celestis potencia tam oportuno tempore populo Christiano succurrit meritos. honores et gratias reservatis; quemadmodum nos id ubique fieri ordinamus. Compertum enim est quid divina illa Magestas (sic), nunc pro sua sacrosancta religione operata sit nostris et aliorum christifidelium precibus inclinata quas cum summa devocione per universum orbem christianum fieri mandamus. Cum autem divinitus tanta gratia populo fideli ostendatur, et lata via prebita sit ad extinguendum totaliter genus infidelium hortamur vos et obnixe requirimus ut pro more vestro omnem potenciam vestram ad hoc gloriosum opus consumandum depromatis et nobiscum conveniatis, qui non sine divina quadam affirmacione triumphum habent fidei ortodoxe temporibus nostris que ob ipsum felicia putamus scimus reservari. Nec solum nobis animus est, Constantinopolim recuperare, sed Europam Asiamque liberam et Terram sanctam a manibus infidelium vendicare. In his peragendis omnis cura et cogitatio nostra infixa est, et iam maximo studio omnes christianos potentatus et civimus (sic) quod opibus animis nobiscum convenient. Et terra marique exercitus et classes subministrabunt. Nunc quoniam legatus cum classe nostra in Orientem navigat, vestrum erit triremes et naves vestras

illi adjungere ut fortior potentiorque ad vastandas maritimas Turcorum terras navigare possit. Eidemque injunximus ut vos vel uti Christi fideles nobis ac sancte Romane ecclesie devotos quos in visceribus caritatis affixos tenemus non ignari sed penitus non multum longe a nobis' hereticos et scismaticos vos sepissime vexare juvet cum classe nostra quotiens fuerit necessarium seu quomodolibet oportunum vosque tractent tanquam filios benivolos nostros ad ipsum enim legatum recurrere potestis confidenter. Datum Rome etc. die (sic).

Calisti III Brevia Arm. XXXIX C, 7, Fol. 122. Ватикански таjни Аркив. (Аrchiv. Vatic.)

Dilectis filiis Rectori et Consilio civitatis Ragusii.

II

Папа Каликст III. Републици.

1457., сеат. 18., Рим.

Calistus etc. Dilecti filii salutem etc. Scripsimus nuper devotionibus vestris ex animo et voluntate nostra ut pecunias illas istic pro sancta Cruciata collectas et per dilectum filium fratrem Marianum de Senis collectorem nostrum ét sedis apostolice nuntium apud vos seu vestros depositas, et quas in futurum deponi contigeret dilecto filio Martino Clarini mercatori Florentino Ragusii commoranti cum effectu consignaretis, recipienti nomine dilecti filii Petri et Jacobi de Pazis et sotiorum de Romana Curia qui pro ipsa Cruciata in magnis nostris necessitatibus de pluribus pecuniarum quantitatibus nobis subvenerunt et subventuros. si opus sit, se se pollicentur. Quod quidem minime adhuc a nobis factum esse audimus et de ea re non parvam admirationem capimus, credebamus enim vos promptiores futuros in exequenda voluntate nostra in re tam justa et bonum totius fidei christiane concernenti, quod toti orbi patet cum quicquid habuimus habemus et habere possumus soli nos in negotio fidei et prosecutione negotii sanctissime Cruciate contra perfidissimos Turchos Christiani nominis hostes teterrimos exposuerimus et exponamus exponereque usque ad sanguinis effusionem devoverimus et deliberamus. Quare ne ulterius in hac re supersedeatur et creditum apud mercatores qui in his fidei necessitatibus non parvo

nobis sunt adiumento conservatum omnino volumus ut dictis sotiis mercatoribus de Pazis satisfiat. Proptereaque mittimus istuc et ad alias partes dilectum filium Ioannem Navarr scutiferum nostrum presentium exhibitorem cui commisimus ut omnes et singulas pecunias istic et alibi per totam Dalmatiam collectas nomine nostro recipiat, et satisfacto dictis mercatoribus et sotiis de Paziis (sic) usque ad summam decemmilium ducatorum residuum ipsarum pecuniarum in tres equas partes dividat et carissimis in Christo filiis nostris Hungarie et Bosne regibus illustribus duas, tertiam vero dilecto filio Georgio Scandarbech Albanie domino persolvat ut earum adiumento virilius in Turchos depugnare possint, prout in bulla commissionis hujusmodi dicti Iohannis Navarr plene continetur et latius ab ipso audietis cui fidem dabitis. Hortamur itaque vos et in virtute sancte obedientie ac sub excommunicationis pena mandamus ut sine ulteriori mora et difficultate aliqua mandata nostra circa pecunias collectas et colligendas tanquam filii boni obedientie exequamini et exequi faciatis eisque omnino pareatis et obediatis quemadmodum confidimus ei speramus ne oporteat nos contra vos si contrarium attemptaveritis quoquomodo censuris ecclesiasticis et aliis oportunis remediis procedere tanquam sacrilegos et bonorum ecclesiasticorum occupatores alienum enim esse debet cuilibet christiano que ex Cruciata colliguntur usurpare aut quoquomodo retinere seu differre et tam jussibus nostris apostolicis contraire. Datum xviij Septembris 1457, anno iij°.

Calisti III Brevia Arm. XXXIX C, 7, Fol. 122. Ватикански тајни Aркив (Archiv. Vatic.).

Prioribus Consilio et Communi Ragusii.

III

Папа Каликст ІІІ. Републици.

1457.. дећ. 3., Рим.

Calistus Dilecti filii salutem etc. Non mediocriter commoti sumus ex his que nuperrime ad nos scripsit dilectus filius Ioannes Navarr scutifer et commissarius noster quem ad vos et partes illas misimus ut vobis notum. est, ut receptis a vobis et aliis juxta mandatum et com

missionem nostram pecuniis ex sancta Cruciata collectis decemmilia ducatos societati de Pazis cui ob majorem summam quam pro negotiis fidei et sanctissime Cruciate nobis mutuavit obligamus solvere et reliquum certo modo ut sibi mandavimus distribueret, cui voluntati nostre sancte et juste existimavimus ut equum erat, vos ut bonos nostros et sancte Romane ecclesie filios parituros et acquieturos presertim in tanta fidei christiane tanquam evidenti necessitate. Sed fides devotioque vestra non respondit opinioni judicioque nostro, nam intelleximus quot moras interponere studueritis et studeatis in tradicione hujusmodi pecuniarum facienda et quot vanas excusationes adducitis. Scripsistis nobis nuper intellecta hujusmodi nostra voluntate certas excusationes quibus mandata nostra impedire et frustrari velle videbamini respondimus vobis illico per eundem nuntium qui litteras vestras ad nos attulerat nostre voluntatis omnino esse ut dictas pecunias prefato commissario nostro uti nobis mandaverimus traderetis. Novissime vero per litteras ejusdem commissarii nostri intelleximus etiam tergiversationes vestras et subterfugia quibus continue utimini ne dicte pecunie juxta mandatum nostrum tradantur. Quare indignum putantes in hac re fidei et Dei a vobis et aliis quibuscunque impedimenta afferri nostraque et apostolice sedis mandata apud inferiores et eos quos minime decet ludibrio haberi vobis et vestrum singulis in virtute sancte obedientie et excommunicationis quam vestrum singulos si contra feceritis incurrere volumus ipso facto nec non interdicti ecclesiastici in civitates et terras vobis suppositas penis stricte mandamus ut infra decem dierum terminum postquam a prefato commissario nostro fuitis (sic) requisiti omnes et singulas pecuniarum rerum et bonorum quantitates ratione Cruciate istic et in partibus quibus vestra jurisdictio se extendit collectas tradatis et tradi faciatis. In eisque habendis eidem consilium auxilium et favorem prebeatis. In quo si contumaces seu inobedientes fueritis excommunicationis et interdicti sententias prefatas absque alia declaratione vos declaramus incurrisse eisdemque omnino sententiis subjacere. Universis archiepiscopis, episcopis, prelatis et aliis ecclesiasticis personis in virtute sancte obedientie et excommunicationis pena mandantes ut vos ut tales in ecclesiis et alibi publicent et evitent publicarique et evitari faciant

« ПретходнаНастави »