Слике страница
PDF
ePub

processuri ad graviora si vos in contumacia et inobedientia viderimus pertinaces, sed speramus quod consilia vestra in melius commutantes nostri et sedis apostolice filii obedientes vos prebebitis eo maxime cum universo notum sit orbi nos facultates nostras in fidei negotiis et sanctissime Cruciate exponere classem nostram inter cetera in partibus orientalibus sustentando que non parvum fructum toti affert Christianitati ut est notum. Datum Rome etc. die iij Decembris MCCCC Ivij, pontificatus etc. anno iij°.

Calisti III Brevia Arm. XXXIX C, 7, Fol. 134. Bатикански таjни Аркив (Archiv. Vatic.). Rectori et Consilio civitatis Ragusii.

IV

Папа Каликст III. Јовану Навару.

1457., дећ. 3., Рим.

Calistus etc. Dilecte fili salutem etc. Accepimus litteras tuas quibus nobis şignificasti diligentiam et studium quod fecisti apud Ragusinos ut pecunias res et bona apud eos collecta juxta commissionem per nos tibi factam haberes tergiversationesque et subterfugia quibus iidem Ragusini utuntur in consignandis ejusmodi pecuniis, fuit nobis satis molestum Ragusinos eosdem nostram et sedis apostolice reverentiam tam parvifacere et existimare in hac re presertim fidei et sanctissime Cruciate. Quare subterfugia eorum egre ferentes nec ultra ea ferre volentes scribimus eis sub magnis penis quas volumus ipso facto incurrant ut tibi dictas pecunias res et bona quemadmodum alias eis scripsimus et tibi commisimus tibi tradant et consignent prout in litteris quarum copiam hic jussimus introcludi plenius poteris videre. Itaque fili dilecte te hortamur ut omni cura studio diligentia mente denique tota enitaris ut dicte pecunie res et bona ratione Cruciate collecta quemadmodum mandavimus tibi consignentur et solutis", ducatorum societati de Pazis cui obligati sumus; reliquum volumus ut non obstante quacunque alia commissione per nos tibi facta de ipsis per te distribuendis personis nominatis in commissione quarum distributionem justis et rationabilibus causis animum nostrum moventibus nolumus fieri nullo modo ad presens sed omnes illas.

pecunias prefate societati de Pazis similiter consignari quod cum feceris nos confestim avisare procures ut tibi super ipsis precipere valeamus prout res exegerit ad gloriam Dei, sic igitur te habeas in omnibus ut laudem et retributionem a nobis merearis et de te confidimus et speramus, affectamus scire valde de statu Albanie et illius strenui militis et Dei athlete Scandarbech et quid cum eo peregisti. Nos enim convocationem facimus Imperatoris Regum et potentum christianorum ad nos per oratores suos cum quibus hac hieme taliter effective operabimur ad exaltationem fidei ortodoxe ad perditionem perfidi Turchi et damnate secte Machometice quod in estate ipse Scandarbech et alii catholici Christo dante ut victores contra inimicos fidei quiescent et triumphabunt undique. Datum ut supra proxime (Rome etc. die iij Decembris MCCCC lvij pontificatus etc. anno iij).

Calisti III Brevia Arm. XXXIX C, 7, Fol. 135. Ватикански тајни Аркив (Аrchiv. Vatic.).

Ioanni Navarr, scuttifero et commissario nostro.

V

Папа Каликст III. Јовану Навару.

1458., фебр. 6,, Рим.

Calistus etc. Dilecte fili salutem etc. Scripsimus tibi novissime ut non obstantibus quibusvis aliis commissionibus per nos tibi factis quas justis causis exequi volebamus efficeres quod omnes pecunie res et bona ratione Cruciate Ragusii et in tota Dalmatia collecta et colligenda consignaventur cum effectu Martino Clarini mercatori Florentino pro societate de Pazis Ragusii existenti. Et ut ita fieret sub excommunicationis late et interdicti et aliis gravioribus penis Ragusinis mandavimus. Credimus ita fuisse factum, et si forsan non esset, iterato sub eisdem penis et alias cum rigore ipsis scribimus ut omnino efficiant que mandamus, circa cujus rei executionem nonnulla etiam ordinavimus. Itaque cum ob alia nostra negocia te hic optemus habere. Volumus et presentium tenore tibi mandamus quatenus visis presentibus posthabilis quibuscunque te ad nos conferas, venias tamen de rebus omnibus. quas ad nos scire pertineat ita informatus ut ex te ea

que ex istis partibus scire optamus intelligere valeamus. Dilecto autem filio Georgio Castrioth Scandarbech subventionem oportunam fecimus quam per oratores suos quos ad nos misit prope diem habebit. Datum etc. die sexta Februarii MCCCC lviij anno 3o.

Calişti III Brevia Arm. XXXIX C, 7, Fol. 139 b. Ватикански таjни Аркив (Аrchiv. Vatic.).

Ioanni Navarr, scuttifero et commissario nostro.

VI

Папа Каликст III. Републици.

1458., февр. 6., Рим.

Calistus etc. Dilecti filii salutem etc. Negotiis fidei Christiane impensisque intollerabilibus quas pro illius tutela et defensione facimus urgentibus, scripsimus vobis proximis diebus et mandavimus sub pena excommunicationis late in vestrum singulos et interdicti in civitates terras et loca vestra, quatenus omnes et singulas pecuniarum rerum et bonorum quantitates, ratione Cruciate in civitate ista Ragusi et terras vobis subpositas collectas et pro tempore colligendas sine difficultate et dilatione efficeretis. ut dilecto filio Iohanni Navarr commissario nostro seu Martino Clarini et societati mercatorum de Pazis istic existenti traderentur et consignarentur, postea quid per vos actum fuerit adhuc nescimus existimamus tum pro vestra erga nos et sedem apostolicam devotione et reverentia que mandavimus adimplevisse qud nobis vehementer erit gratum. Sin vero ea que mandavimus efficere neglexistis seu contumaciter forsan distulistis egre supra modum feremus; instant enim fidei maxime necessitates quibus ut valeamus succurrere cogimur facultates undique conquirere. Itaque quandoque in tam sancto opere tantam contumaciam de vobis non arbitremur si forsan mandata nostra premissa non effecistis, et sententias et penas per nos in vos inflictas non formidastis in quas tenore pre-sentium si que mandavimus non fecistis vos incurrisse declaramus. Iterato sub eisdemet penis et aliis gravioribus nostro arbitrio infligendis in quas nisi feceritis que mandamus, vos secundo incurrere declaramus, mandamus stricte quatenus omnes et singulas predictas pecunias res

et bona ratione Cruciate Ragusii et in civitatibus locis et terris vobis suppositis collectas et pro tempore colligendas sine dilatione difficultate aut impedimento aliquo detis tradatis dari et tradi realiter faciatis prefato Martino et societati de Pazis ad alia duriora processuri si id exegerit contumacia vestra. Sed speramus vos reverentie et devotiones vestre erga nos et sedem apostolicam rationi habituros, et eo maxime quod hactenus intelligere potuistis et toti notum est orbi nos solos humeris nostris huc usque hanc amprisiam contra Turchum sustinuisse et sustinere pro ea que re vires et facultates nostras omnes exposuisse et quotidie exponere et utinam sanguine nostro proprio negotium conficere possemus nam illum libenter exponeremus. Itaque filii dilecti ut decet catholicos et fideles prestetis vos promptos et obedientes voluntatis et mandatis nostris tam justis, ne defensione Christiane fidei pro qua continue laboramus adversarii videamini, quod profecto de vobis qui sedi apostolice ut decuit semper paruistis cogitare non possumus. Datum etc. die sexta Februarii 1458.

Calisti: III Brevia Arm. XXXIX С, 7, Fol. 139 6. Ватикански тајни Аркив (Аrchiv. Vatic.).

Rectori et Consilio civitatis Ragusii.

VII

Приправе Републике за долазак Папе Пија II. и Дужда Кристофора Мора са Крсташком војском у Дубровник год. 1464.

Из Књ. Cons. Rog. 1463. — 1464. Дубр. Држ. Аркив.

Preparativi della Republica per il ricevimento a Ragusa del Papa Pio II° e del Doge Cristoforo Moro nell' impresa contro il Turco dell' A. 1464.

Dal libro Cons. Rog. 1463-1464 Arch. di Stato di Ragusa,

Die XXIII Maii 1464

Alli officiali deputati ad portar el lor parer per honorar la Santità del nostro Signor Papa et Serenissimo Doxe de Venexia et altri Signori et Prelati li quali como e fama al transito che fano contra Turchi debono tochar ad Ragusium, par che se debia proveder in questo modo.

Primo che li Signori Procuratori de Sancta Maria debiano far conzar con presteza li ponti del porto nostro azo che di essi se possa habelmente ricever li dicti Signori et questo se debia far con quella mazor presteza che si puo.

Item subito como sara fermato el presente providimento se debiano mandar in Anchona doy gentilhomini ambassadori da esser electi in Consiglio di pregadi cum quella commissione et provisione che al dicto Consiglio di pregadi parera.

Item se debiano far stari II de farina che siano parechiati per poter far pane como sera bisogno.

Item se debiano far tre officiali li quali serano ad proveder et suplir per li lecti et ornamenti che mancheranno et ad proveder per massarizie opportune.

Item se debiano metter in ordine li doy batelli grandi del Comun et armarli cum banchali, tapeti et altri ornamenti opportuni azo che stano cum ordine al porto.

Item se debia ordinar che tute le barche et zathere et gondole apte ad poterse navigar ad remi de le isole nostre et de Gravosa, Ombla, Vrbiza, Losiza et Malfo vadano in contro alla dicta armata del Sancto Padre meglio in ponto che se posa de arme et de altre cose et cum rami de olive et de altri arbori cum cridi et altri signali di festa come se suol fare in simili casi.

Item se debia purgar dalle immondizie la città nostra et quando sera el tempo se debia stornir le vie di rose, fiori, salvia et altre herbe odorifere et che sopra siano cohoperte le vie di panni per le qual el Sancto Padre passera dalla porta della Città fin al Convento di San Francesco et questo officio babiano li officiali della arte de la lana li quali habiano libertà tuor de li megliori della dicta arte et, la spexa opportuna se faza delli dinari della dicta arte.

Item quando él dicto Sancto Padre se achostara alle isole nostre messer lo Rector cum menor Consiglio siano tenuti cum li dicti batelli grandi ornati ut supra andar fino ad Calamota ad schultrar el dicto Sancto Padre et lo Serenissimo Doxe de Venexia et altri signori et prelati et compagnarli fin ad Ragusa li quali messer lo Rector cum lo minor Consiglio debiano portar el dicto Sancto Padre dalla Ponta fin al Lozamento et compagnar el prin

« ПретходнаНастави »