Слике страница
PDF
ePub

fidenter jactus, quasi Harpyiarum quarundam (scilicet bibliopolarum istorum facinorosorum supradictorum) tactu rancidus, intra perpaucos dies mihi domum rediit. Et, quum ipse tali victu ali non tolerarem, primum in mentem venit pistori (typographo nempe) nihilominus solvendum esse. Animum non idcirco demisi, imo æque ac pueri naviculas suas penes se lino retinent (eo ut e recto cursu delapsas ad ripam retrahant), sic ego Argô meam chartaceam fluctibus laborantem a quæsitu velleris aurei, ipse potius tonsus pelleque exutus, mente solida revocavi. Metaphoram ut mutem, boomarangam meam a scopo aberrantem retraxi, dum majore vi, occasione ministrante, adversus Fortunam intorquerem. Ast mihi, talia volventi, et, sicut Saturnus ille maidoßópos, liberos intellectûs mei depascere fidenti, casus miserandus, nec antea inauditus, supervenit. Nam, ut ferunt Scythas pietatis causa et parsimoniæ, parentes suos mortuos devorâsse, sic filius hic meus primogenitus, Scythis ipsis minus mansuetus, patrem vivum totum et calcitrantem exsorbere enixus est. Nec tamen hac de causa sobolem meam esurientem exheredavi. Sed famem istam pro valido testimonio virilitatis roborisque potius habui, cibumque ad eam satiandam, salva paterna mea carne, petii. Et quia bilem illam scaturientem ad æs etiam concoquendum idoneam esse estimabam, unde æs alienum, ut minoris pretii, haberem, circumspexi. Rebus ita se habentibus, ab avunculo meo Johanne Doolittle, Armigero, impetravi ut pecunias necessarias suppeditaret, ne opus esset mihi universitatem relinquendi antequam ad gradum primum in artibus pervenissem. Tunc ego, sal vum facere patronum meum munificum maxime cupiens, omnes libros primæ editionis operis mei non venditos una cum privilegio in omne ævum ejusdem imprimendi et edendi avunculo meo dicto pigneravi. Ex illo die, atro

lapide notando, curæ vociferantes familiæ singulis annis crescentis eo usque insultabant ut nunquam tam carum pignus e vinculis istis aheneis solvere possem.

Avunculo vero nuper mortuo, quum inter alios consanguineos testamenti ejus lectionem audiendi causa advenissem, erectis auribus verba talia sequentia accepi: "Quoniam persuasum habeo meum dilectum nepotem Homerum, longa et intima rerum angustarum domi experientia, aptissimum esse qui divitias tueatur, beneficenterque ac prudenter iis divinis creditis utatur, ergo, motus hisce cogitationibus, exque amore meo in illum magno, do, legoque nepoti caro meo supranominato omnes singularesque istas possessiones nec ponderabiles nec computabiles meas quæ sequuntur, scilicet: quingentos libros quos mihi pigneravit dictus Homerus, anno lucis 1792, cum privilegio edendi et repetendi opus istud 'scientificum' (quod dicunt) suum, si sic elegerit. Tamen D. O. M. precor oculos Homeri nepotis mei ita aperiat eumque moveat, ut libros istos in bibliotheca unius e plurimis castellis suis Hispaniensibus tuto abscondat."

His verbis (vix credibilibus) auditis, cor meum in pectore exsultavit. Deinde, quoniam tractatus Anglice scriptus spem auctoris fefellerat, quippe quum studium Historiæ Naturalis in Republica nostra inter factionis strepitum languescat, Latine versum edere statui, et eo potius quia nescio quomodo disciplina academica et duo diplomata proficiant, nisi quod peritos linguarum omnino mortuarum (et damnandarum, ut dicebat iste Tavoûрyos Guilielmus Cobbett) nos faciant.

Et mihi adhuc superstes est tota illa editio prima, quam quasi crepitaculum per quod dentes caninos denti bam retineo.

OPERIS SPECIMEN

(Ad exemplum Johannis Physiophili speciminis Monachologiæ.) 12. S. B. Militaris, WILBUR. Carnifex, JABLONSK. Profanus, DESFONT.

[Male hancce speciem Cyclopem Fabricius vocat, ut qui singulo oculo ad quod sui interest distinguitur. Melius vero Isaacus Outis nullum inter S. milit. S. que Belzebul (Fabric. 152) discrimen esse defendit.]

Habitat civitat. Americ. austral.

Aureis lineis splendidus; plerumque tamen sordidus, utpote lanienas valde frequentans, fœtore sanguinis allectus. Amat quoque insuper septa apricari, neque inde, nisi maxima conatione detruditur. Candidatus ergo populariter vocatus. Caput cristam quasi pennarum ostendit. Pro cibo vaccam publicam callide mulget; abdomen enorme; facultas suctus haud facile estimanda. Otiosus, fatuus; ferox nihilominus, semperque dimicare paratus. Tortuose repit.

Capite sæpe maxima cum cura dissecto, ne illud rudimentum etiam cerebri commune omnibus prope insectis detegere poteram.

Unam de hoc S. milit. rem singularem notavi; nam S. Guineens. (Fabric. 143) servos facit, et idcirco a multis summa in reverentia habitus, quasi scintillas rationis pæne humanæ demonstrans.

24. S. B. Criticus, WILBUR. Zoilus, FABRIC. Pygmæus, CARLSEN.

[Stultissime Johannes Stryx cum S. punctato (Fabric. 64– 109) confundit. Specimina quamplurima scrutationi microscopicæ subjeci, nunquam tamen unum ulla indicia puncti cujusvis prorsus ostendentem inveni.]

Præcipue formidolosus, insectatusque, in proxima rima anonyma sese abscondit, we, we, creberrime stridens. Ineptus, segnipes.

Habitat ubique gentium; in sicco; nidum suum terebratione indefessa ædificans. Cibus. Libros depascit; siccos præcipue.

MELIBEUS-HIPPONAX.

THE

Biglow Papers,

EDITED,

WITH AN INTRODUCTION, NOTES, GLOS-
SARY, AND COPIOUS INDEX,

BY

HOMER WILBUR, A. M.,

PASTOR OF THE FIRST CHURCH IN JAALAM, AND (PROSPECTIVE) MEMBER OF MANY
LITERARY, LEARNED, AND SCIENTIFIC SOCIETIES,

(for which see page 20.)

The ploughman's whistle, or the trivial flute,
Finds more respect than great Apollo's lute.
Quarles's Emblems, B. ii. E. 8.

Margaritas, munde porcine, calcâsti: en, siliquas accipe.
Jac. Car. Fil. ad Pub. Leg. § 1.

[ocr errors][ocr errors]

NOTE TO TITLE-PAGE

Ir will not have escaped the attentive eye, that I have, on the title-page, omitted those honorary appendages to the editorial name which not only add greatly to the value of every book, but whet and exacerbate the appetite of the reader. For not only does he surmise that an honorary membership of literary and scientific societies implies a certain amount of necessary distinction on the part of the recipient of such decorations, but he is willing to trust himself more entirely to an author who writes under the fearful responsibility of involving the reputation of such bodies as the S. Archool. Dahom. or the Acad. Lit. et Scient. Kamtschat. I cannot but think that the early editions of Shakespeare and Milton would have met with more rapid and general acceptance, but for the barrenness of their respective title-pages; and I believe that, even now, a publisher of the works of either of those justly distinguished men would find his, account in procuring their admission to the membership of learned bodies on the Continent, - a proceeding no whit more incongruous than the reversal of the judgment against Socrates, when he was already more than twenty centuries beyond the reach of antidotes, and when his memory had acquired a deserved respectability. I conceive that it was a feeling of the importance of this precaution which induced Mr. Locke to style himself "Gent." on the title-page of his Essay, as who should say to his readers that they could receive his metaphy. sics on the honor of a gentleman.

« ПретходнаНастави »