Слике страница
PDF
ePub

REVERENDO IN CHRISTO PATRI AC DO. DOMINO

THOMÆ MORTONO,

ECCLESIÆ DUNELMENSIS PASTORI VIGILANTISSIMO :

QuoT quantosque labores erantlaveris Ecclesiæ Christi, Antistea meritò honorande, norunt, quaquà patet orbis noster Europeus, studiosi ferè omnes ; quorum manibus teruntur egregia illa, à te olim editu, Controversiarum volumina, quibus etiam ætas nepotum se plurimum debere fatebitur,

Nempe ea fuit semper Divina Providentie fælir dispensatio, ut nullo ævi vel lustro quidem (er quo reducis Evangelii lumen orbem beaverit, ne hoc quidem omnium perditissimo) permiserit defore ex hoc sacro Præsulum Anglicanorum ordine veritatis suæ vindices, causæ patronos, Ecclesiæ columnas et avlypídias. Testor omnium gentium bibliopolia, testor ipsos rei Evangelicæ hostes acerrimos. Sensit hoc urbs illa Septicollis, orbis olim domina, et ingemuit.

Sed, dum nos in illam pontificiam & JEROFESIOGO Spyoneixy calamos stringimus, ecce palam exurgentia, alia quædam Lernæi monstri capita, prioribus illis diritate suâ longè magis horrenda : Nearianorum, Socinianorum, Anomæorum, Hereses redivivas : sed et innumerarum ferè sectarum cujusque generis, Schismata longè atrocissiina : quæ utraque Ecclesiæ Dei, nihil profectò minus quàm ipsam perniciem minitantur.

Quid nunc nostra magis interest, si ullam posteris Ecclesian relinquere desideramus, quàm curâ quantuvis daugivetvice dic:Qégovice? hoc est, si mihi liceat interpretari, à vilibus preciosa, à malis pessima, à levibus quibusdam opinionum erroribus sectas, à sectis hæreses, accuratè discriminare ; hæreses, verò, que ipsa fidei fundamenta penitùs convellunt, ad inferos, unde scilicet he furiæ prodierunt, plenè convictas relegare ; errores, autem, reliquos blandâ aliquá, si fieri potest, suasione ad veritatis semitam reducere ; juratos quosque ac implacabiles fidei hostes arcere prorsùs, et spiritu oris debellare ; leviùs dissidentes pie cujusdam misericordiæ visceribus excipere, inque sinum admittere ; curare, denique, quantum possumus, ut hiantia vulnerum fraternorum ora tandem coalescant.

Illud nempe est, quod ego istic molior, neque pigebit rugoså hấc præque senio tremulá manu, hoc quicquid est symboli paci publice contulisse. Angor equidem animi, et pre mærore penè contabesco, (ecquis, verò, piorum aliter se habere potest?) ubi video non inconsutilem modò tunicam, sed et ipsa Christi membra, etiam suis ipsorum manibus, ila miserè à se discerpta, ut quò tandem pertineant, vix quidem à cordato quopiam arbitro dignosci queat.

Iļicet hæc est ultimi hujusce temporis calamitas, sub quá nos miselliusque ad vite tædium suspiramus. Et quiritare, quidem, Deo ac hominibus, facilè solemus omnes : vir quis, tamen, malo huic averuncando manum admovet : sed et pauci illi, qui istud benevolo in Ecclesiam animo tentarunt tipyvom OLO), satis iniquam operis boni mercedem utrinque reportárunt,

Neque, tamen, ita me movent ista, ut à tam salutari instituto, quovis periculo absterreri possim. Deus ille Pacis, cui soli in hac re totus inservio, opellam hanc qualemcunque suo patrocinio, utinam et æquè felici successu, beare non detrectabit.

Tu, interim, Præsul verè reverende, quem sanctè administrata aposaoíd, veneranda canities, singularis pietas, acre judicium, labor indefessus, eximia denique rerum humanarum divinarumque scientia, toti Ecclesie Christi charum unà et percelebrem præstiterunt, negotium hoc sacrum tua, si placet, suffragio promovere velis; ac insuper, ubi B.Brapídiov hoc oculis lustrare libuerit, paginam quamque, aut obelo aut asterisco, pro judicio tuo, more Origenico, notare noi dedigneris rogat

Conservorum tuorum infimus ac humillimus,

J. II. N.

Norwici: Prid. Cal.

Decem, 1647.

PAX TERRIS.

Audite, omnes, quotquot, ubilibet gentium estis, Christiani ; et ad ea, quæ in rem conducunt vestram, sedulò attendite.

Satis, jam diu, superque, per totum orbem Christianum depugnatum est: neque desunt, qui classicum ubique canant insuper, sævi præcones; crudelique ac temerario zelo, et gladios exacuant et animos.

Ecce me, nuncium pacis Evangelicæ ; quæ, nisi vos non vultis, fessam ac mutuis vulneribus fædè cruentatam, penéque exanimem Christi Ecclesiam jam serò invisere ac beare gestit. Nec cui bono ingratum esse potest, quod angelis cælestibus accinimus : neque turpes videri queunt illi pedes, quos olim sanctus Propheta speciosos pronunciavit.

Vos, interim, deponite arma, Christiani; lauróque olivam, quam supplex fero, anteponite. Æternis laudibus meritò effertur miles ille Romanus, qui, hostem jam stricto ense transfixurus, auditâ subitò ad recessum conclamante tubâ, retraxit illico manum, gladiumque recondidit; satius ratus ducis imperio, quàm propriæ vindictæ obtemperare. Quin et vos pariter facitis. Revocat vos, me buccinatore, Deus ab hoc ferali certamine: referte modò pedes manusque: desistite jam nunc; et, post inducias subinde factas, duraturæ pacis consilia inite.

Nolo pluribus præfari, hoc agamus : {ù dè geos, &c. ut olim cantores Attici *.

SECT. 1. Pauca fuerunt illa fidei capita †, quæ primævis Christianis necessariò credenda proponebantur.

Neque verò plura sunt, quæ à Christianis quibuscunque, ut scitu creditúque ad salutem necessaria requiruntur. Eadem nempe est, et semper erit communis illa fides tradita olim sanctis I, cujus pro. fessione Christiani indigitamur; nec alia ex eo creari aut debet, aut yerò potest 5.

Præcipua tot tantarumque inter Christianos litium causa fuit, et adhuc est, curiosa illa credendorum multiplicatio, et subdivisio in. semper divisibilia, in quibus mens humana requiescere nesciit ; et acris quædam conclusionum, inde probabili fortasse consecutione, deductarum assertio et propugnatio.

* Συν δε θεοί μάκαρες. Suid. + Pauca credenda. Reg. S. Columb. Jude 3. § Quod semel verum fuit, semper verum erit. Salmer. Tom. 9. Trac:. 43.

SECT. 2. IISDEM vestigiis insistere debet remedium, quibus et morbus. sua nimirum principia, ut serò sapere discamus, reducendus est Christianismus; et modus statuendus illis articulis, in quibus velut de fide credendis acquiescere debet plebs Christiana ; de reliquis, in hâc parte, silentium.

Optandum idcirco foret, ut hoc demum, æcumenico Christiani orbis conventu, communi consensu transigi posset.

Quòd si istud, quæ pervicax esse solet indoles osorum pacis, sperari nequeat, nihil obstat, quin Ecclesiæ quæque, ab hâc tetrâ animicidarum tyrannide immunes, in hâc certâ pacis inuendæ ratione unanimiter conspirent.

Quòd si neque istud obtineri, præ temporum injuriâ, poterit, privatus quisque Christianorum (quid enim impedit quò minùs unusquisque sui potestatem habeat?) hos sibimet credendi fines firmiter statuat, quos semel positos, quocunque mortalium suadente aut protrahente transgredi nolit.

SECT. 3.

LIBERUM interea esse et potest et debet scholis Theologicis, ac Theologiæ candidatis quibuscunque, de rebus quibusque in suâ facultate controversis hac illàc disputare; veritatemque abstrusam latentemque subtili, quâ possunt, disquisitione indagare: quod idem, in unâquâque arte, professoribus ejusdem semper licuit: at, verò, populo Christiano hoc adeo non incumbit, ut neque expedias quidem, neque periculo careat, cùm suo, tum Ecclesiæ *.

SECT. 4. ILLUD ergo concionatoribus quibusque seriò ac sub severioris censuræ pænâ injungendum, ut intra fines à Deo et Ecclesiâ

præscriptos sese continere velint: non nova et exotica dogmata, cerebelli humani fætus maleformes, populo Christiano venditantes; sed in illis tantùm sese fideliter exerceant, quæ ad pænitentiam, fidem, bonos mores, quoquo modo, spectaverint : salubria quæque præ

* In Romana Ecclesiá, ex parte disputantis redditur dispulatio illicita, si disputans sit laicus: quippe id illi, sub pæná excommunicationis, interdicitur, etiamsi laicus sit doctus ; ne, disputante docto, indocti ansam de fide disputandi urripiant. Sanchez. de Decal, b. i. c. 6.

[ocr errors]
« ПретходнаНастави »