SPECIMEN LIBRI PRIMI. I. VER. 1. ARMA Virumque cano, Trojae qui primus ab oris Vi fuperâm Arma Virumque cano, Trojae qui primus ab aris Ab aris, nempe Hercaei Jovis, vide lib. ii. ver. 512. 550.-Flatu, ventorum Aeoli, ut fequitur-Latina certe littora cum Aeneas aderat, Lavina non nifi postea ab ip. fo nominata, lib. xii. ver. 193.-Jactatus terris non convenit. II. VER. 52. Et quifquis Numen Junonis adoret ? Et quifquis Namen Junonis adoret ? Longe melius, quam, ut antea, Numen; et proculdubio fic Virgilius. III. VER. 86. Venti, velut agmine facto, Venti, velut aggere fracto, IV. VER. 117. Fidumque vehebat Orantem. Non fidum. quia Epitheton Achatae notiffimum Oronti nunquam datur. V. VER. 119. Excutitur, pronufque magifter Volvitur in caput. Excutitur: pronufque magis ter Volvitur in caput. Aio Virgilium aliter non fcripfiffe, quod plane confirma-. tur ex fequentibus-Aft illum ter fluctus ibidem Torquet. VI. VER. 122. Apparent rari nantes in gurgite valto Arma virum. Armi hominum: Ridicule antea Arma virüm, quae, ex ferro conflata, quomodo poffunt natare,? VII. VER. 151. Atque rotis fummas leviter perlabitur undas. Summas, et leviter perlabi, pleonafmus eft: Mirifice altera lectio Neptuni agilitatem et celeritatem exprimit. fimili modo Nofter de Camilla, Aen. xi. Illa vel inta&tae fegetis per fumma volaret, etc. hyperbolice.. VIII. VER. 154. Jamque faces et faxa volant, furor arma miniftrat. Jam faeces et faxa volant, fugiuntque` ministri : uti folent, inftanti periculo- -Faeces facibus longe praeftant; quid enim nifi faeces jactarent vulgus fordidum? IX. VER. 170. Fronte fub adverfa fcopulis pendentibus antrum, Sic malim, longe potius quam fcopulis pendentibus: Nu gae! nonne vides verfu fequenti dulces aquas ad potandum et fedilia ad difcumbendum dari? In quorum ufum ? quippe prandentium. X. VER. 188. Tres littore cervos Profpicit errantes: hos tota armenta fequuntur Tres littore corvos Afpicit errantes: hos agmina tota fequuntur Cervi, lectio vulgata, abfurditas notiffima: haec animalia in Africa non inventa, quis nefcit ? At motus et ambulandi ritus Corvorum, quis non agnorit hoc loco ? Littore, locus ubi errant Corvi, uti Nofter alibi, Et fola in ficca fecum fpatiatur arena. Omen praeclariffimum, immo et agminibus militum frequenter obfervatum, ut patet ex Hiftoricis. XI. VER. 748. Arcturum, pluviafque Hyades, geminosque Triones. Error graviffimus. Corrigo,-feptemque Triones. XII. VER. 631. Quare agite, ô juvenes, tectis fuccedite noftris. Lectis potius dicebat Dido, polita magis oratione, et quae unica voce et torum et menfam exprimebat. Hanc lectionem probe confirmat appellatio é juvenes! Duplicem hunc fenfum alibi etiam Maro lepide innuit, Aen. iv. ver. 19. Huic uni forfan potui fuccumbere culpae : Sic corriges, Huic uni [viro fcil.] potui fuccumbere; culpas, Vox fuccumbere quam eleganter ambigua ! LIBER SECUNDUS. VER. I. CON ONTICUERE omnes, intentique ora tenebant ; Concubuere omnes, intenteque ora tenebant ; Concubuere, quia toro Aeneam vidimus accumbentem : quin et altera ratio, fcil. conticuere et ora tenebant, tautologice dictum. In manufcripto perquam rariffimo in patris museo legitur, ore gemebant ; fed magis ingeniofe quam vere. Satur Aeneas, quippe qui jamjam a prandio furrexit: pater nihil ad rem. II. VER. 3. Infandum, Regina, jubes renovare dolorem. Sic haud dubito veterrimis codicibus fcriptum fuiffe: quod fatis conftat ex perantiqua illa Britannorum cantilena vocata Chevy-Chace, cujus autor hunc locum fibi afcivit in haec verba, The Child may rue that is unborn. III. VER. 4. Trojanas ut opes, et lamentabile regnum. Trojanas ut oves, et lamentabile regnum Mallem oves potius quam opes, quoniam in antiquisfimis illis temporibus oves et armenta divitiae regum fuere. Vel fortaffe oves Paridis innuit, quas fuper Idam nuperrime pafcebat, et jam in vindictam pro Helenae raptu, a Manelao, Ajace, [vid. Hor. Sat. ii. 3.] aliifque ducibus, merito occifas. IV. VER. 5. Quaeque ipfe miferrima vidi, Omnia tam audita quam visa recta distinctione enarrare hic Aeneas profitetur: multa, quorum nox ea fatalis fola confcia fuit, vir probus et pius tanquam visa referre non potuit. V. VER. 7. Quis talia fando Temperet a lacrymis ? Quis talia flendo Temperet in lacrymis ? Major enim doloris indicatio, abfque modo lacrymare, quam folummodo a lacrymis non temperare. VI. VER. 9. Et jam nox humida coelo Praecipitat, fuadentque cadentia fidera fomnos. Et jam nox lumina coelo Praecipitat, fuadentque latentia fidera fomnos. Lectio, bumida, vefpertinum rorem folum innuere videtur. magis mî arridet lumina, quae latentia poftquam praecipitantur, Aurorae adventum annunciant. |