Слике страница
PDF
ePub

Let us, therefore, warble forth His mighty majesty and worth;

For his, &c.
Chat his mansion hath on high,
Above the reach of mortal eye

For his mercies aye endure,
Ever faithful, ever sure.

ELEGIARUM

LIBER.

AD CAROLUM DEODATUM.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit occiduâ Devæ Cestrensis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne salum. Multùm, crede, juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tamque fidele caput, Quodque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit. Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undå,

Me que nec invitum patria dulcis habet. Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor. Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles

Quàm male Phæbicolis convenit ille locus ! Nec duri libet usque minas preferre magistri

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates.

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, sortemve recuso,

Lætus et exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquain graviora tulisset

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Mart

Tempora nam licet hic placidis dare libera Masis

Et totum rapiunt me mea vita libri. Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos. Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu procus, aut positâ casside miles adest, Sive decennali fæcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro! Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit upique patris; Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet et specto, juvat et spectasse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amaro' inest :
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit : Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens: Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,

Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicinâ consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic blandas spirantia sidera flammas

Virgineos videas præteriisse choros. Ah quoties dignæ stupui miracula forma

Quæ possit seniuin vel reparare Jovis !

Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polus ; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincanı,

Quæque fluit puro nectare tincta via, Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor; Pellacesque genas, ad quos hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudate toties Heröides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon
Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.
Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.
Gloria virginibus debetur prima Britannis.

Extera sat tibi sit fæmina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,

Turrigerum latè conspicienda caput, fu nimium felix intra tua monia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet. Non tibi tot cælo scintillant astra sereno

Endymionez turba ministra deæ, Quot tibi, conspicuæ formâque auroque puellæ,

Per medias radiant turba videnda vias. Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam post habitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Mænia quàm subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ. Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

II.

ANNO ÆTATIO 17.
In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis.
Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima

præconum præconem te quoque sæva Mors rapit, officio nec favet ipsa suo. Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem; O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies, Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undi:

Arte Coronides, sæpe rogante dea. Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phæbo nuntius ire tuo, Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ

Alipes, ætherea missus ab arce Patris
Talis et Eury bates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terra'

Turba quidem est telis ista petenda tuis.

« ПретходнаНастави »