Слике страница
PDF
ePub

Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes,

Personet et totis mænia mæsta scholis.

III.

ANNO ÆTATIS 17.

In obitum Præsulis Wintoniensis.

Mestus eram, et tacitus, nullo comitante, sedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funestæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore

turres. Dira sepulchrali mors metuenda face, Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges. Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis: Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces. At te præcipuè luxi dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar,

Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque aillata tuo marcescant lilia tabo, Et crocus, et pulchra Cypridi sacra rosa,

Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis, quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas;

Quid juvat humanâ tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animan sede fugâsse suâ ? Talia dum lacrymans altu sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab Eoo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili

Condiderant oculos noxque soporque meos : Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi. Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperio flavet arena Tayo.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humda nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.

Ipse racimiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tubâ.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos; Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper ab hinc duro, nate, labore vaca. Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,

Talia contingant somnia sæpe mihi.

IV.

ANNO ÆTATIS 18.

Ad Thomam Junrum, Præceptorem suum, apud Mercatores Anglicos

Hamburga Agentes, pastoris munere fungentem.

CURRE

per

immensum subitò, mea littera, pontun. I, pete Teutonicos læve per æquor agros ; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis n' memoretur iter. [pse ego Sicanio fru.antein carcere ventos

Æolon, et viride's sollicitabo Deos,

Cæruleamque suis comitatan Iorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam. At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradumi, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. V vit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostra

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciuni aliâ parte carere mei!
Charior ille mihi quàm tu doctissime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quàmque Stagirites generoso magnus alumno,

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Prunus ego Aonios illo præeunte recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi, Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero. Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo, Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes.

Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. Vade ig tur, cursuque Eurum preverte sonorum,

Qùam sit opus monitis res docet, ipsa vides. Invenies dulci cum conjuge fortè sedentein,

Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei, Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus. l 'tque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum. læc quoque, paulum oculos in bumumn defixa

modestos Verba verecundo sis memor ore loqui: Hæc tibi, si teneris vacat inter pralia Vusis,

Mittit ab Angliaco littore fida manis.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris à lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere criinen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mestas delicuere preces.

« ПретходнаНастави »