90 Annorumque fatur cineri sua jura relinquam, 95 ΕΡΙΤΑΡHIUM DAMONIS. : ARGUMENTUM. Thyrfis & Damon ejufdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti à pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrfis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum poftea reverfus, & rem ita esse comperto, se, fuamque folitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem fub personâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere *oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clariffimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius. H 5 Imerides nymphæ (nam vos & Daphnin & HyEt plorata diu meministis fata Bionis) [lan, Dicite Sicelicum Thamelina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus affiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum fibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca sola pererrans. Et jam bis viridi surgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo fumma dies tulerat Damona fub umbras, Nec dum aderat Thyrfis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Muse Thusca retinebat in urbe. Aft ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, fimul assueta seditque fub ulmo, 15 Tum Tum verò amiffum tum denique sentit amicum, Cœpit & immenfum fic exonerare dolorem. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo, Postquam te immiti rapuerunt funere Damon! 20 Siccine nos linquis, tua fic fine nomine virtus Ibit, & obfcuris numero sociabitur umbris? At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne filentum. 25 Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Conftabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota secundo Solvere poft Daphnin, post Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id eft, priscamque fidem coluiffe, piúmque, Palladiásque artes, sociúmque habuiffe canorum. 30 Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 35 Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon, At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu fæpe folebas Frigoribus duris, & per loca fæta pruinis, Aut rapido fub fole, fiti morientibus herbis ? Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque solebit? 40 Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 45 Pectora cui credam? quis me lenire docebit 53 Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeâ fomnum capit abditus umbrâ, Et repetunt fub aquis fibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus, Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores? 56 Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam folus agros, jam pafcua folus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ, Hic ferum expecto, fupra caput imber & Eurus 60 Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, & ipsa situ seges alta fatiscit ! Innuba neglecto marcescit & uva racemo, 65 Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Mærent, inque suum convertunt ora magistrum. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibœus ad ornos, Ad falices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, 70 Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco, Híc Zephyri, hîcplacidas interstrepit arbutus undas; Ista canunt furdo, frutices ego nactus abibam. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, & fidera Mopsus) 76 Thyrsiquid hoc? dixit, quæ te coquit improbabilis? Aut te perdit amor, aut te malè fafcinat aftrum, Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo. 80 Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, & quid te Thyrsi futurum est ? Quid tibi vis? aiunt, non hæc folet effe juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, & femper amorem 85 Jure petit, bis ille miser qui ferus amavit. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Aegle Docta modos, citharæque sciens, fed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti; Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, १० Nil me, fi quid adest, movet, aut spes ulla futuri, ८ 95 105 Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam fimiles ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum fibi lege fodales, Nec magis hunc alio quisquam fecernit amicum De grege, fic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirfuti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi, deferto in littore Proteus Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum 100 Paffer habet semper quicum fit, & omnia circum Farra libens volitet, serò sua tecta revisens, Quem fi fors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit roftro, feu stravit arundine fossor, Protinus ille alium socio petit inde volatu. Nos durum genus, & diris exercita fatis Gens homines aliena animis, & pectore difcors, Vix fibi quisque parem de millibus invenit unum, Aut fi fors dederit tandem non afpera votis, Illum inopina dies quâ non speraveris horâ Surripit, æternum linquens in fæcula damnum. Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras Ire per aëreas rupes, Alpemque nivofam ! Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam, (Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim, Tityrus ipfe fuas & oves & rura reliquit ;) Ut te tam dulci poffem caruiffe fodale, Poffem tot maria alta, tot interponere montes, Tot |