Слике страница
PDF
ePub

CARMIN A.

Carmina militibus tria, Flacci more modifque, Præfens ad bellum fpectantia dedicat auctor.

[graphic][merged small][merged small][merged small]

HEU! cruentas nunc iterum parat Bellona cædes, et refonans tuba

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Mittuntque curvi littora Cafpii,

Ad Caucafum, Euxinique portus
Cogit, Hyperboreofque campos;

Quoufque tendens! milite jam nives
Hæmi nigrefcunt, jam Rhodope tonat
Armis, et inftanti tumultu

Ripa fremit glacialis Iftri.

[ocr errors]

Byzantium omni mole perhorruit,
Et Luna crefcens pallidior graves
Senfit ruinas, ne fuperbum

Defereret Mahomeda templum.

Ergo Britannus, qui Boream fimul
Notumque vincit, tergemini* potens
Tridentis, Afrorumque fecum

Gallus agens peditum cohortes

Junxere dextras; o precor ut bonum et
Felix fit omen! me gelidum nemus
Dulcefque concentus volucrum, et
Lene fluens per agros Alauna

Ducit vacantem, pendula qua falix
Umbram hofpitalem projicit, et levis
Sufurrat in ripis arundo, et

Vere novo violæ fruuntur.

Quod fi Lycoris, feu Glycera adforet
Ridente vultu lubrica, quam leves

Horæ volarent, atque Soles,

Quotquot eunt, melius niterent.

*Scilicet, Brit. Scot. Hib.

20

30

« ПретходнаНастави »